monumenta.ch > Ambrosius > 82 > 13 > sectio 468 > ubk4°Ms.theol.26.226 > sectio 62 > 79 > csg214.54 > 22
Ambrosius, De apologia David, § 21 <<<     >>> § 23

§ 22 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Infirmitates igitur nostrae fragilitatis in sua carne hospitali quodam suscepit affectu, cuius leuandae causa uel potius reficiendae carnem suam salutari illi optulit passioni, ut cibum nobis uitae praeberet aeternae.
2 et bene agnam dixit scriptura, quia erat uirginis partus.
3 bene dignus morte pronuntiatur diues iste iudicio prophetico, quia et Caiphas prophetauit dicens: expedit unum hominem mori pro populo.
4 solus autem dominus Iesus tali dignus electus est morte, qua tolleret peccatum mundi.
5 pulcre quoque addidit: agnam restituet, quia carnem propriam resuscitauit, carnem illam uirginalis integritatis reddidit.
6 nec illud otiosum quod ait: in quadruplum restituet; quadruplatur enim resurrectio mortuorum, sicut docet apostolus dicens: seminatur in corruptione, surgit in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surgit in gloria; seminatur in infirmitate, surgit in uirtute; seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale.
7 restituet plane in quadruplum agnam etiam illo modo, quo potest iam homo dicere: si cui aliquid abstuli, reddo quadruplum.
8 conuenienter etiam illud adiecit: quia non pepercit; non enim pepercit sibi Christus, ut omnibus subueniret.